monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 16
Turrinus contra nihil probare nisi tutum, non quia imbecillus erat sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius. et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in provincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. natus quidem erat patre splendidissimo, avo divi Iuli hospite, sed civili bello attenuatas domus nobilis vires excitavit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut, si quid illi defuerit, scias loco defuisse. Inde filius quoque eius, id est meus, numquam enim illum a vobis distinxi, habet in dicendo conservatam paternam diligentiam, qua vires ingenii sui ex industria retundit. hoc et in ipso genere vitae sequitur ad summa evasurus iuvenis, nisi modicis contentus esset; et ideo dignus est, cuius tam modestis cupiditatibus Fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio favore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum rettulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.